Bryonia dioica Jacq. 1774, Fl. Austriac. 2: 59
Rotfrüchtige Zaunrübe
Basionym:
Bryonia dioica Jacq. 1774, Florae Austriacae 2: 59
Originalbeschreibung / original description:
Distinxerunt antiqui Botanici Bryoniam in duas species, quarum altera rubras ferret, altera nigras. Recentiores tanquam meras varietas habuerunt. sed nec folus baccarum color omne diferiment obsolvit. Observaveram jam ante plurimos annos, Bryoniam in Austria crescentem, cui baccae rubrae sunt, perpetuo dioicam esse, memor simul, in Hollandia a me collectam, in qua baccas nigras videram, me certo invenisse monoicam. Colo nunc in horto Carniolicam, ab eruditissimo Hacquet, Chirurgiae & artis obstericae Professore Labascensi, transmissam, cum Batavam plantam, ex raduce ab amplissimo Gronovio, ex feminibus a clarissimo Royeno acceptis, exortam; quarum ad latus crescit Bryonia nostras. Florent ones, & fructum gerunt, individuae plurimae. Carniolica & Batava baccas habent nigra, floresque monoicos. Baccarum viror in nigredinem sensim mutatur, sine ullo vel minimo ruboris intermedii indicio. Flores in iisdem faeminei & masculi, propriis distinctisque in racemis, locantur in iisdem ramis, aut in diversis ramis ejusdem individuae plantae; vel etiam in uno eodemque racemoso. Semina sunt fere duplo majora, nigricantia cum disco magis pallente, nec variegata. Porro faemineos pedunculos communes observo in cultis hisce plantis ut plurimum longiores, foliaque minus profunde divisa; licet haec bina momenta non adeo perpetua sint. Caeterum non facile ditinguuntur; quin ipsa radix cadem fit. Praedictas vero notas abundae sufficere arbitror, utpote vel in cultura constantes, quae statuant species. Dioicae nostrati radix est perennis, albida, succulenta nauseosa, farinoso - carnoso, aetate ramosa & vasta, ut brachium aequet. Caules herbacei, plures, annui, angulati, pilis scabri, ramosi, virides, debilissimi, cirrhis ad folia lateralibus glabrisque scandentes vicina ad humanam & ultra altitudinem. Folia utrinque aspersa & hirta, cordata, quinquelobo - angulata, deniticulata, acuta, perolata, alterna; lobo anterioro majore. Pedunculi in planta mascula glabriusculi, longitudine plus minus foliorum, supra medium racematim colligunt flores circiter quatuordecim, sibi mutuo succedentes. Calxy viret. Corolla rugoso - venosa cum virore sordide flavet. Antherae sunt sulphreae. Pedunculi communes in planta faeminea plerique brivissimi, ad apicem subumbellatim sustinent flores paucos ab unico ad fex, longius pedicellatos. Baccae maturae sunt rubrae, feminique continent circiter fena, glabra, ovata, compressula, ex pallide fusco nigroque variegata, interdum magis nigra. Crescit ad sepes & fruticeta, flores totam aestatem, fructum gerens atumno."


Fundpunkte
4439/42 Delitzsch (28.08.2019)
4439/43 Kyhna (22.05.2019)
4440/13 Benndorf (22.07.2019)
4440/31 Delitzsch (13.08.2019)
4440/33 Delitzsch (30.08.2019)

Beleg
4439/43 (ca. 51.514080, 12.260202), Wiedemar/Kyhna, Hausgarten, 22.05.2019