Fallopia baldschuanica (Regel) Holub 1971, Folia Geobot. Phytotax. 6: 176
Schlingknöterich
Basionym:
Polygonum baldschuanicum Regel 1884, Trudy Imperatorskago S.-Peterburgskago Botaniceskago Sada 8: 684, t. 10
Originalbeschreibung / original description:
"81. Polygonum baldschuanicum Rgl.
Tabula X.
Glabrum; caule frutescente, lignoso, volubili, basi usque 13 Nm. in diametro, cortice fusco lenticellis crebris ornato. Ochraceae brevissime cylindracae, ut bracteae membranaceo-hyalinae mox fissae, denique subevanescentes. Folia inferiora opposita, longe petiolata, hastate cordate, acuta v. acuminata v. rarius obtusa, margine obsolete crenulato-scabra, petiolum superantia; folia suprma floraliaque valde minora, nunc caulinis similia, nunc lineari.lanceolata in petiolum atttenuata. Florum paniculae axillare terminalesque, folium pluries superantes, fere aphyllae, laxae; rhachis angulata, ad angulos minute scabra. Flores ramulorum paniculae fasciculati, pedicellati; fasciculi pluriflori; pedicelli supra basin articulati, apicem versus hyaline-albido trialati. calycis 5 partiti hyalino-albidi lobis tribus exterioribus ovatis, patentibus, dorso naviculari-alatis; alis in pedicellum decurrentibus, sepalis interioribus duobus erectis, obovatis, exalatis, rubescentibus. Stamina 8. Stigma capitatum, trilobum, in ovarii apice sessile. Calyx fructifer vix auctus, late alatus. Achaenium triquetrum, nigrum, nitidum.
Folia caulina incluso petiolo usque 7-8 Cm. longa; lamina usque 4 Cm. lata et 5 Cm. longa. Flore 5-6 Mm. in diametro. Caulis 10-15 pedes altus.
In Bucharae rientalis chanato Baldschuan ad fluvum Wachsch ad pedem orientalem montium Sevistan, 4-5000' alt., mense Julio anno 1883, leg. A. Regel.
Species proxima P. multiflorum Thbrg. 'caule herbaceo, floribus triplo minoribus rufescentibus, calyce fructifero valde aucto fuscente alato' facile dignoscitur."


Fundpunkte
4439/42 Schenkenberg (16.05.2020)

Beleg
Keiner aus dem unmittelbaren Gebiet. Referenzbeleg:
4441/43 (ca. 51.503522, 12.609546), Zschepplin, Gebüschsaum, 21.09.2019 [Herb.nr. Z 27]