Galeopsis pubescens Besser 1809, Prim. Fl. Galiciae Austriac. 2: 27
Weichhaariger Hohlzahn
Basionym:
Galeopsis pubescens Besser 1809, Primitiae Florae Galiciae Austriacae Utriusque 2: 27
Originalbeschreibung / original description:
"707. G. pubescens foliis ovatis acuminatis dentato serratis, cauleque subvillosis, internodiis caulinis subaequalibus, verticillis summis subcontiguis, dentibus calycinis su bulatis pungentibus tubo subtruncato brevioribus, corollae calyce triplo longioris galea inciso-crenata. Nobis.
Planta bi-tripedalis annua. Caulis obtuse quadrangulis versus genicula superne parum incrassatus, ramosus, ramis braobiatis, pubescenti-villosus junior aeque ac folia canescens, ad genicuia saepius setis deflexis immixtis. Folia ovata, acuminata, dentato-serrata pilis adpressis mollibus, superius obsita, subtus ad venas solum pubescentia. Verticilli inferiores remoti; summi approximati pauciflori, utrinque bracteis duabus lineari-lanceolatis, aristatis, calyce brevioribus obvallati, foliisque floralibus reliquis minoribus interstincti. Calycis tubus brevis, oblongus, ampliatus, subtruncatus, membramaceus, albidus, rectus, inferne ad nervos pilis brevissimis adspersus, superne introrsum densis setis ciliatus, quae demum connivent. Dentes basi angustissimi, aristati, pungentes, erecto-patentes, tertia parte tubo breviores, basi hispidi. Calyces fructiferi ovato-globosi semina foventia. Corolla calyce triplo imo quadruplo longior magnitudinis fere praecedentis. Tubus cylindricus, fulvus, rectus, versus faucem ampliatus. Galea parum fornicata, antice rotundata, inciso - crenata, supra purpurea villosissima pilis erectis, interne albida. Labium inferius cum fauce purpureum, longitudine galeae, lobis margine integerrimis. Lobus medius basi albidus, venis sanguineis pictus. Stamina et pistillum ut in congeneribus. Semina subrotundo-obovata, lenuiformia, dorso convexo, facie angulo obtusissimo in duo plana divisa, fusco brunneoque variegata. Leopoli et Cracoviae frequens inter segetes, ad margines agrorum, sepibusque. Circa Duklam E. C. Floret Julio, Augusto.
Varietatem minus villosam, pilis glandulosis ad genicula immixtis, calycum demtibus parum latioribus brevioribusque circa Duklam legit E. C."


Fundpunkte
4439/42 Delitzsch (24.06.2019)
4439/44 Delitzsch (05.07.2019)

Beleg
4439/42 (ca. 51.526272, 12.334334), Delitzsch, Gebüschsaum, 24.06.2019