Lamium galeobdolon subsp. argentatum (Smejkal) J. Duvign. 1987,
Bull. Jard. Bot. Natl. Belg. 57: 459

Silberblättrige Goldnessel
Basionym:
Galeobdolon argentatum Smejkal 1975, Preslia 47: 243
Originalbeschreibung / original description:
Planta perennis, stolones foliatos repentes radicantes numerosos semper praesentes hieme virides usque plus 1 m longos emittens. Caulis floriger erectus vel basi a scendens, (15-)20 - - 45(-50) cm altus, inferne in angulis distincte densius retrorso-pilosus quam in faciebus, ceterum sparse pilosus usque glabrescens, florendi tempore et sub fructu in parte florifera nec non supra folia caulina suprema irregulariter transverse rugoso-costatus.
Folia stolonum (late) ovata usque subrotunda, basi breviter lateque cuneata, rotundata vel subcordata, margine plerumque irregulariter - interdum grosse - crenato-serrata vel dupliciter crenato-serrata, cum dente terminali brevi, fere rotundato. Folia caulina 1,0 - 4,5(-5,0) cm longa, ovata vel saepius late ovata vel (sub)rotunda, 1,0 - 1,5(-1,7) plo longiora quam latiora, omnia basi rotundata vel subcordata, rarius late cuneata, margine plusminusve irregulariter - interdum grosse - crenato-serrata vel dupliciter crenato-serrata dentibus obtusis plusminusve rotundatis, rarius breve acuminatis.
Folia floralia cum laminis (1,5-)2,5 - 6,5(-7,5) cm longis, inferiore ovata usque subrotunda, basi rotundata, truncata vel late cuneata, superiora ovata vel ovato-lanceolata, (1,0-)1,3 - - 2,5(-3,0) plo longiora quam latiora, basi late cuneata, omnia marginibus plerumque irregulari ter et satis grosse - interdum dupliciter - crenato-serratis, rarius crenato-dentatis. Dentes foliorum fioralium superiorum vel saltem supremorum inter se magis remoti quam in foliis caulinis, dens terminalis obtuse acuminatus, pro ratione parvus, paulum porrectus. Folia floralia infima (petiolis inclusis) internodio supra ea disposito paulo breviora usque uuplo longiora.
Folia omnia stolonum nec non caulium fioriferorum (raro praeter folia floralia suprema) superne maculis conspicuis argenteo-albis, magnis (i. e. saepe l/2 - 3/4 superficiei laminarum tegentibus ) per totum annum evolutis notata, cet erum appresse vel subpatule plusminusve pilosa.
Caules floriferi cum 2 - 5(-6) verticillastris; verticillastri (3-)5 - 10(-12) flori. Calyx plusminusve appresse pilosus usque glabrescens, fructifer (11,5-)12,0 - 14,5(-15,0) mm longus, dentibus anguste triangulatis aristato-acuminatis, tubo paulo brevioribus.
Flores lutei, corolla magna, (19-)21 - 26(-29) mm longa; labium superius galeatiformiter arcuatum, ambitu late ellipticum, vivum in parte ventrali (7,5-)8,0 - 10,0(-ll,O) mm latum, cum ciliis marginalibus ex majore parte (ca. 3/4) 1,2 - 1,8 mm, ciliis longissimis usque 2,3 mm longis. Antherae 1,7 - 2,l mm longae.
Nuculae magnae, mat uritate (3,9-)4,2 - 5,3(-5,5) mm longae, triquetrae, piceae, plusminusve nitidae. - Chromosomatum numerus: 2n = 36 (4x).
Anthesis vernalis (Aprilis usque ad initium Iunii). Planta in hortis, viridariis et coemeteriis ornamenti gratia culta , hie illic etiam e culturis aufuga."


Fundpunkte
4439/42 Schenkenberg (11.04.2020)
4439/44 Delitzsch (14.04.2020)
4440/33 Delitzsch (24.04.2020)

Beleg
4439/44 (ca. 51.520250, 12.328096), Delitzsch, Auwaldfragment, 14.04.2020